utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03290234

Charter Number: 03290234
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1226
Date Type: Internal, Episcopal, Feast

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens inspecturis E divina miseratione Lond ecclesie minister humilis salutem eternam in domino Noverit universitas vestra nos quamdam amicabilem compositionem inter monachos de Longa Villa et magistrum Reginaldum rectorem ecclesie de Magna Dunmaw nomine ecclesie sue coram venerabili fratre nostro B dei gratia Roff episcopo et coniudicibus suis a sede apostolica delegatis super quibusdam decimis quas dicti monachi in parrochia de Dunmaw percipere consueverunt initam inspexisse Ex cuius tenore perpendimus quod prefatus magister R et successores sui rectores ecclesie de Dunmaw dictas decimas habebunt in perpetuum et pacifice possidebunt reddendo prenominatis monachis singulis annis pro eisdem decimis unam dimidiam marcam argenti vel eorumdem procuratori ad festum sancti Michaelis apud Dunmawe Et quia volumus quod hec amicabilis conpositio rata futuris temporibus permaneat et inconcussa eam episcopali qua fungimur auctoritate duximus confirmandam In cuius rei testimonium sigilli nostri appositione presens scriptum roboravimus Hiis testibus domino Philippo de Faucumb archidiacono Huntengd Ricardo de Berking David de Thok Ricardo Hak Bartholomeo clericis et aliis Dat apud Stranda die veneris proxima post festum sancti Luce Evangeliste pontificatus nostri anno sexto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter