utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03290240

Charter Number: 03290240
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1221 - 1228
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum inspecturis Eustachius dei gratia London episcopus salutem eternam in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos ad presentationem dilectorum in Cristo abbatis et conventus sancte Osithe Adam capellanum ad ecclesie de Alsthorn vicariam perpetuam admisisse ipsumque in eadem vicaria perpetuum instituisse Qui quidem nomine vicarie predicte omnes obventiones altaris et omnes minutas decimas totius parochie eiusdem preterquam de dominicis nostris necnon decimam bladi de sex acris Willelmi de Monteacuto percipiet et possidebit etiam terram illam quam sibi assignatam consueverunt capellani eiusdem ecclesie possidere Et omnia onera memorate ecclesie incumbentia consueta et debita sustinebit Et eidem in libris et ornamentis sicut competenter necesse fuerit providebit Quod ut robur optineat firmitatis presenti scripto ac sigilli nostri munimine duximus confirmandum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter