utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03290241

Charter Number: 03290241
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1224
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Reverendo domino suo H dei gratia illustri regi Angl domino Hybern duci Norm [et] Aquit et comiti And sui R et E eadem gratia Dunolm et London episcopi et H de Pater[s]hill salutem et se ipsos Bene recol[it] excellencia vestra si placet quod anno preterito maxima fuit contentio inter dominum Sarr episcopum et dominum Willelmum Briguerre custodem castri vestri de Divises de quadam congregatione gentium extra villam de Divises que singulis annis est ad festum sancti Dionisii et que congregatio dicitur vigilia Unde idem dominus episcopus dicit quod custodia eiusdem vigilie et athachiamenta et iustitia facienda de delinquentibus ad ipsum et ad ballivos suos pertinent et unde dominus W Brigwere dicit quod pertinent ad constabularium vestrum et ad alios ballivos castri vestri de Divises Et quia tempus illius vigilie apropinquat ne maior inter eos inde oriri posset discordia vel contentio venerunt predicti dominus episcopus et W Briwere apud Westm et nobis presentibus prolocuti fuerunt et concesserunt quod vigilia illa ad presens per ballivos vestros de predicto castro et per ballivos ipsius episcopi communiter custodiatur et quod athachiamenta et iustitia si qua fuerit facienda fiant communiter per predictos ballivos sine dampno iuris et possessionis vestre et sine dampno iuris et possessionis ipsius episcopi et quod cito post vigiliam illam quando vobis placuerit inquiratur per sacramentum legalium et discretorum hominum de patria illa quomodo fuit de vigilia illa toto tempore domini I regis patris vestri ante guerram et []atem dominus Sarr episcopus inde habuit toto tempore predicti domini I patris vestri ante guerram ut [] super hoc veritate fiat inde quod iustum fuerit Set quia non ausi fuimus sine vobis et consilio [] sue assentire provisioni vobis rei veritatem inde significamus Ut super hoc vestram fieri precipiatis [] Videtur autem nobis quod ista provisio si vestre sederit voluntati satis rationabilis est et per [] nobis poterit derogari Valeat excellentia vestra bene et diu
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter