utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03291020

Charter Number: 03291020
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163 - 1187
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
G dei gratia Lundon episcopus omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem gratiam et benedictionem Universitati vestre presenti scripto notificamus nos dedisse et concessisse Radulfo clerico filio Elfsi homini nostro de Stibbeia totam terram que fuit patris sui simul et quartam partem prati de Sunewineshamme quod ad eandem terram pertinet necnon et duas acras terre et dimidiam de proprestura que sunt ab occidentali et meridionali parte domus sue quam eidem Radulfo similiter pro servitio suo dedimus et concessimus tenendas et habendas sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris bene et in pace et honorabiliter in viis in semitis in pascuis in pratis in boscho et plano pro novem solidis et uno denario ad quatuor terminos anni pro omni servitio persolvendis ad natale videlicet domini viginti septem denariis et totidem ad Pascha totidem ad festum sancti Iohannis Baptiste et viginti octo denariis ad festum sancti Michaelis Predictus etiam Radulfus et heredes sui terram hanc erga dominum regem pro dimidia hyda terre defendet Et quoniam donationem et concessionem nostram firmam decetero et stabilem predicto Radulfo et suis heredibus sicut dictum est esse volumus ipsam presenti carta nostra et sigillo confirmamus Nos autem supradicti predecessoris nostri donationem et concessionem ratam et stabilem habentes memoratas terras omnes simul cum prato predicto et cum omnibus aliis pertinentiis suis prefato Radulfo et heredibus suis post ipsum libere et quiete pacifice et honorifice per prenominatum servitium de nobis et successoribus nostris salvo domini regis servitio tenendas concedimus et finabiliter habendas et presenti carta sigillique nostri testimonio confirmamus Hiis testibus Alardo archidiacono Lundon Alano Ricardo capellanis magistro Benedicto magistro Thoma magistro Alexandro Iohanne de Waltham Willelmo de Hedfeld Willelmo persona ecclesie de Stibb Radulfo de Grava clericis Salomone de Stibb Rogero Huskarl Bricio Willelmo Kole Ricardo de Lund Iohanne Belet Willelmo Hostiar Radulfo marescallo Iohanne Besant serviente et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter