Charter Document - 03291078
Charter Number: 03291078
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1195
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
View Map
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1195
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
View Map
Charter:
Celestinus episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus Londonien et Lincolniens episcopis et dilecto filio abbati Radingis salutem et apostolicam benedictionem Conquestione venerabilis fratris nostri Godefridi Wintonien episcopi ad audientiam apostolatus nostri pervenit quod cum dispositio et ordinatio domus sancte Crucis extra muros Winton de bonis ecclesie cathedralis constructe et institutio custodis et amministratio eius sicut ad eius predecessores ad ipsum de iure pertineant frater Alanus magister Hospitalis Ierosolimitan in Angl et fratres sui post appellationem ad sedem apostolicam interpositam in magnam detractionem ac diminutionem ecclesiastice libertatis per officiales regios memoratum episcopum ad seculare iudicium citari fecerunt districtione adhibita ut videlicet apud scaccarium ubi ratiocinia regiorum reddituum fieri consueverunt responsurus illis super custodia predicte domus in regia curia compareret Die vero partibus constituto idem episcopus iudicio procerum ipsius curie ab observatione illius fori contra Hospitalarios illos est penitus absolutus Verum licet appellatio a parte ipsius episcopi fuerit innovata sepedicti tamen fratres Hospitalis laica potestate suffulti per violentiam in festo sancte Crucis presbiteris et aliis clericis qui obsequio eiusdem ecclesie fuerant deputati nimis presumptuose appellatione contempta expulsis in ecclesiam seu domum illam se intrudere minime formidarunt de manu laica eiusdem ecclesie clavem et possessiones recipere presumentes domos etiam orrea ipsius domus fractis seris episcopi laicali potentia occuparunt Ceterum cum idem episcopus super tantis iniuriis coram venerabili fratre nostro H Cantuar archiepiscopo nunc apostolice sedis legato contra fratres illos querimoniam intendisset et super his exhiberi sibi iustitie plenitudinem postulasset ipsi non obstante ipsorum privilegio examini se archiepiscopi summiserunt Archiepiscopus vero auditis hinc inde propositis removit illos qui fuerant in predictam domum violenter intrusi et restituit possessionem plenariam eiusdem domus pontifici sepedicto Postmodum vero nichilominus occasione quarumdam litterarum que super iniuriis illis illatis a sede apostolica ipsis generaliter sunt indulte ipsum episcopum super custodia predicte domus coram ipso archiepiscopo multipliciter vexaverunt et adhuc vexare non cessant Pro parte vero prioris et fratrum nobis sunt ex adverso proposita quod cum ordinatio et amministratio prescripte domus sancte Crucis ex donatione bone memorie H quondam Wintonien episcopi fundatoris ipsius ad eos de iure pertineant sicut in litteris eius et karissimi in Cristo filii nostri R illustris Anglie regis ut dicitur exprimitur licet idem fratres custodiam et amministrationem eius per plures annos habuerint predictus tamen episcopus eam cum pertinentiiis suis contra iustitiam eis abstulit et amministrationem eius in preiudicium grave ipsorum per suos ministros pro sua exercuit voluntate Idem insuper episcopus contra tenorem privilegiorum a sede illis apostolica indultorum in priorem ipsum et quosdam ex fratribus excommunicationis sententiam promulgavit collectas etiam que causa recuperande seu defensande Ierosolimitan terre ac pauperum sustentationis ex apostolici auctoritate mandati per eius sunt diocesim constitute in magnum eorum fecit dispendium inhiberi Preterea ecclesias et vicarias ad domum supradictam spectantes a quam pluribus occupari et occupatas detineri permittit Quia igitur hec inrequisita seu incorrecta dimittere non possumus nec debemus discretioni vestre per apostolica scripta mandamus et districte precipimus quatinus vocatis ad presentiam vestram qui fuerint evocandi et rei serie diligentius indagata si constiterit vobis dispositionem et ordinationem supradicte domus et institutionem custodis et amministrationem ipsius ad episcopum de iure spectare ac prenominatos Hospitalarios eum ad civilem iudicem ut dictum est citari fecisse et eos in ecclesiam illam et possessiones eius per violentiam et potentiam laicalem fuisse intrusos et episcopum postmodum de domo eadem ab archiepiscopo ut expressum est restitutum magistro et fratribus ipsis super custodia seu amministratione aut possessione ipsius domus sublato appellationis remedio perpetuum silentium imponatis salva tamen in omnibus aliis ordinatione bone memorie H quondam Wintonien episcopi fundatoris ipsius domus circa pauperum exhibitionem et sustentationem ipsorum Illud autem summopere attendentes ut si quam alienationem possessionum eiusdem ecclesie contra iuris formam factam fuisse constiterit eam prout iustum fuerit irritetis Si quid vero litterarum illarum intuitu vel occasione alia circa domum predictam in preiudicium ipsius episcopi post appellationem ad nos interpositam noveritis inmutatum non differatis prout convenit auctoritate apostolica revocare in eum statum omnia reducentes quo appellationis tempore constiterit extitisse audituri super aliis articulis et fine debito decisuri si quid hinc vel inde propositum fuerit questionis Quod si episcopus que prediximus contra fratres illos probare nequiverit audiatis diligenter super omnibus questionibus quas habent adinvicem que duxerint proponenda et causam inter eos appellatione remota mediante iustitia terminetis prefato episcopo ex parte nostra vetantes ne memoratis fratribus super collectis vel vicariis suis aut aliis rebus molestiam inferat vel gravamen aut in eos excommunicationis vel interdicti sententiam absque nostro speciali mandato contra tenorem privilegiorum ipsorum ferre ullomodo presumat predictis litteris vel aliis nequaquam obstantibus si que apparuerint a sede apostolica istarum tenore tacito impetrate Quod si omnes his exequendis nequiveritis interesse duo vestrum ea nichilominus exequantur Dat Lateran v Idus Iunii pontificatus nostri anno quinto