utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03300005

Charter Number: 03300005
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1191 - 1204
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Galfr[idus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus Anglie primas archidiaconis de Clyvel et de Estridyng et eorum capitulis et omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem in Domino Noveritis nos cum assensu decani et capituli nostri Ebor quorum litteras recepimus concessisse et confirmasse caritatis intuitu imperpetuum abbati et monachis Beghland ordinis Cist[erciensis] et eorum successoribus xx solidos annue pensionis in capella de Scalton nuper constructa et unam marcam in ilia medietate ecclesie sancte Andree de Rillyngt unde ipsi habent ius patronatus ex donatione Willelmi filii Dura[n]ni de Clyva de Catton[a] et presenti nostra confirmatione imperpetuum Et ut hec nostra mera concessio rata imposterum perseveret hanc scripturam sigilli nostri appositione corroborare dignum duximus Hiis testibus Gilberto priore de Thurgartona magistro Greg[orio] magistro Nigello et magistro Amphredo presentibus omnibus coram nobis apud Ripon cum multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter