utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03300008

Charter Number: 03300008
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1201 - 1208
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gaufr[idus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus et Anglorum primas omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentis pagine noticia pervenerit eternam in Domino salutem Inter ea que locis religiosis fidelibus pia devotione collata sunt firmiter et inconcusse ab eis valeant et possideri iustum est ea scriptis autenticis ipsis confirmare Inde est quod nos indempnitati ecclesie sancte Marie de Catesbi et monialium ibidem Deo ministrantium pia volentes sollicitudine providere ecclesiam de Baseford cum omnibus eius pertinentiis confirmamus presenti scripto et sigilli nostri patrocinio communimus libere et quiete perpetuo ad usus proprios possidendam salvis debitis consuetudinibus et Ebor[acensis] ecclesie dignitate Hiis testibus Morg[ano] preposito Bev[erlaci] magistro Rad[ulfo] de Kima magistro Columbo magistro Honor[io] archidiacono Richem[undie] magistro Gregorio magistro Ric[ardo] de Turri magistro David et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter