Charter Document - 03300012
Charter Number: 03300012
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1202 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary III (f53v)
View Map
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1202 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary III (f53v)
View Map
Charter:
Gaufr[idus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus et Angl[ie] primas universis sancte matris ecclesie filiis hanc cartam visuris vel audituris salutem in Domino Quia ecclesiastica canonice adepta beneficia frequenter malignantium perversitate turbantur diligenti sollicitudine obviandum est iniquorum pravitati ne locum inveniat contentio ubi pacifica debet esse possessio Ad noticiam igitur vestram volumus pervenire nos divine pietatis intuitu ad petitionem et presentationem B prioris et conventus Dunelmensis ecclesie et ad instantiam Ph[ilippi] canonici Beverlacensis et persone ecclesie de Brentingham concessisse et presenti carta confirmasse magistro Willelmo de Harpam capellam de Blaketoft cum omnibus ad eam pertinentibus in liberam puram et perpetuam vicariam in vita sua pacifice possidendam reddendo annuatim matrici ecclesie de Brentingham tres marcas argenti nomine pensionis scilicet viginti solidos ad festum sancti Martini et viginti solidos ad Pentecosten Ipsumque magistrum Willelmum in predictam capellam perpetuum vicarium instituimus Ut autem hec nostra concessio et confirmatio robur optineant firmitatis presentem paginam sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus Alano Reginaldo capellanis magistro Columb magistro Rogero de Richemunt magistro Roberto de Etthon magistro Thoma de Dysci Anketillo de Wotewang Willelmo Marker Willelmo de Lan Gaufrido de Dorkac Sim[one] de capella Herveo de sancto Iohanne Rann[ulfo] filio Rad[ulfi] Godefr[ido] filio Alex Willelmo Muschet et multis aliis