utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03300015

Charter Number: 03300015
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1191 - 1203
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
G[aufridus] Dei gratia Eborac[ensis] archiepiscopus et Angl[ie] primas universis sancte matris ecclesie filiis ad quos litere presentes pervenerint salutem Noverit universitas vestra nos ad presentationem B prioris et conventus Dunelm[ensis] concessisse et presenti carta nostra confirmasse magistro Henr[ico] de Dunelm[o] ecclesiam de Hemingburc cum omnibus pertinentiis suis et eum in eandem ecclesiam personam instituisse reddendo inde annuatim monachis Dunelm[ensibus] debitam et antiquam pensionem Quare volumus et precipimus ut idem H eandem ecclesiam habeat et possideat adeo libere quiete et plenarie sicut aliquis clericus in archiepiscopatu nostro aliquam ecclesiam liberius quietius et plenius habet et possidet Hiis testibus Micahele episcopo de Man magistro Rad[ulfo] de Kima Alano canonico de Ripum magistro Columb magistro Stephano de Lagget Waltero de Neovile Ric[ardo] de Vesci Iohanne Hug[one] capellanis Ric[ardo] Malebise Iollano de Neovile Iohanne de Cauuode et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter