utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03300021

Charter Number: 03300021
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1191 - 1212
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
G[aufridus] Dei gratia Ebor[acensis] [archiepiscopus] et Anglie primas dilectis sibi in Cristo archidiaconis decanis et omnibus clericis in archiepiscopatu Ebor[acensi] constitutis salutem in Domino Noveritis nos recepisse dilectos nostros abbatem et canonicos sancte Ag[athe] et omnes res suas et possessiones in protectione nostra et custodia Quare volumus et precipimus quatinus eos et omnes res et possessiones suas manuteneatis protegatis et defendatis sicut nostras proprias nec eis vel rebus sive possessionibus suis iniuriam vel gravamen inferatis vel inferri permittatis Et si quis ausu temerario contra hec venire presumpserit sine dilatione emendari faciatis ne pro defectu iustitie eos ad nos oporteat redire Volumus enim ut nostra gaudeant pace et protectione Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter