utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03300022

Charter Number: 03300022
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1191 - 1194
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
G[aufridus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus et Anglie primas omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos littere iste pervenerint salutem in Domino Noverit universitas vestra quod controversia que vertebatur inter Lyoneam de Raines et Henricu[m] filium eius et Regin[aldum] de Annesleya et Hugonem personam ecclesie de Kyrkeby super ecclesiam de Annesley in presentia nostra in hunc modum est sopita scilicet quod omnes illi ius quod habebant in eadem ecclesia canonicis de Felleia concesserunt Nos autem concessionem illam ratam habentes eandem ecclesiam predictis canonicis libere quiete pacifice tenendam et in proprios usus habendam intuitu divine miserationis concessimus et hac presenti carta confirmavimus Volumus autem quod nobis salva sint episcopalia Hiis testibus capitulo du Suell magistro Symon[e] de Apuleia Rad[ulf]o archidiacono Ebor Gaufrido archidiacono Clivel Alano canonico de Rip magistro Willelmo de S[an]c[t]o Quintino magistro Lisiardo Rad[ulf]o Will[el]mo capellanis archiepiscopi Nigello clerico Ebor Benedicto clerico
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter