utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03300035

Charter Number: 03300035
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1191 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
G[aufridus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus Angl[ie] primas dilectis filiis priori et canonicis de Lanrecost salutem Ex iniuncto nobis a Deo pontificatus officio tenemur iustis religiosorum virorum postulationibus assensum prebere et utilitati eorum in hiis que ad eos spectant attentius providere Ea propter religionis vestre fervorem attendentes divino amoniti instinctu et dilecti filii nostri R de Vallibus precibus inclinati concedimus et hac presenti carta nostra vobis confirmamus quicquid iuste et canonice possidetis vel in posterum Deo favente adepturi estis et nominatim omnes terras et ecclesias quas R de Vail in vos contulit sicut in carta ipsius continetur scilicet landam de Lanrecost per divisas in carta ipsius R determinatas et villam de Walton per divisas [in carta] eiusdem R assignatas et ecclesiam de ipsa Walton cum capella de Treuerman et ecclesiam de Yrthington et ecclesiam de Brampton et ecclesiam de Karlaton et ecclesiam de Farlham cum omnibus que ad easdem ecclesias pertinent Ex concessione et donatione Ade filie Willelmi Engayn et Eustachie xxx acras terre lucrabiles in marisco de Burch et duas acras in cretana terra et in eodem marisco pasturam ad cc oves et duas salinas et unum rete liberum in Edena et ipsius retis siccationem liberam Apud Scaddebothes duas mansuras liberas ad bothas faciendas et in Blencrayc unam carucatam terre cum communi pastura eiusdem ville et tres marcas argenti in ecclesia de Burch et ecclesiam de Laysingbi et ecclesiam de Grenesdale et terras cum pasturis et libertatibus et aisiamentis que in cartis predicte Ade continentur salvo iure diocesani episcopi Hiis testibus I Candide Case episcopo Galfrido archid[iacono] de Cliveland W archid[iacono] de Notingham et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter