utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03300036

Charter Number: 03300036
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1191 - 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gaufridus Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus et Anglie primas omnibus sancte matris ecclesie filiis eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu inspecta carta bone memorie H[enrici] quondam regis Angl[ie] patris nostri confirmasse priori et canonicis de Landa pensionem quatuor marcarum nomine ecclesie de Arnhalle que de eorum est donatione ita quod vacante predicta ecclesia ydoneam nobis et successoribus nostris presentabunt personam et nichil amplius de eadem ecclesia exigent nisi prenominatas quatuor marcas sine auctoritate nostra et successorum nostrorum Iam dicti vero canonici ad caritatis opera manum extendentes devote et in Domino promiserunt quod tam anniversarium bone memorie quondam regis Anglie patris nostri quam nostrum imperpetuum annuatim solempniter celebrabunt Ut autem supradicta firma gaudeant stabilitate presentem cartam sigilli appositione roboravimus Hiis testibus Petro archidiacono Lincoln[iensi] Alano Reynero capellanis magistris Rogero de Richem[und] Ricardo de Turry Willelmo de Lanum Waltero de Becco Simone de capella Gaufrido de Dorcacestria Willelmo le Travaille Thoma de capella et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter