utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03300039

Charter Number: 03300039
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1194 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
G[aufridus] Dei gratia Eboracen[sis] archiepiscopus et Angl[ie pr]imas omnibus Christi fidelibus ad quos presens sc[riptum perv]enerit salutem in Domino Noverit universitas vestra nos Dei et caritatis intuitu et ad petitionem venerabilis fratris [nostri Hugoni]s Lincoln[iensis] episcopi et capituli Linc[olniensis] ecclesie quam speciali amplectimur dilectionis affectu concessisse et presenti car[ta c]onfirmasse prefato capitulo Line ad augmentationem commune et sustentationem canonicorum residentium ecclesias de Oskinton et de Edenestowa cum omnibus ad eas pertinentibus que videlicet ecclesie fuerunt de prebenda Rogeri de Derb sicut eas prefato capitulo iamdictus episcopus concessit possidendas et confirmavit et sicut canonici predicte prebende concesserunt et cartis suis confirmaverunt salvis inde episcopalibus nobis et successoribus nostris Ut autem hec nostra concessio rata sit et stabilis presens scriptum sigilli nostri appositione roboravimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter