utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03300046

Charter Number: 03300046
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1191 - 1194
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
G[aufridus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus et Anglie primas universis sancte matris ecclesie filiis ad quod presens scriptum pervenerit salutem in Domino Noverit universitas vestra nos divine caritatis intuitu et pro anima patris nostri regis Henrici et nostra concessisse A[ldredo] priori de Novo loco et canonicis ibidem Deo et beate Marie servientibus medietatem ecclesie de Mistirton que eos contingit in proprios usus habendam et possidendam cum omnibus ad eandem medietatem spectantibus post obitum Henrici clerici nostri in integrum institute salvis tamen omnibus episcopalibus nobis et successoribus nostris Ut autem hec nostra concessio in posterum illibata permaneat eam sigilli nostri appositione dignum duximus roborandam Hiis testibus Herberto archidiacono Cant[uariensi] magistro Stephano Remensy Hugone decano de Aria Thoma archidiacono de Berdestaple magistro Iohanne de Eboraco Radulfo de Wigetoft Henrico de Gorkham magistro Radulfo de Hampton magistro Ricardo de Normanno magistro Waltero Malet Nigello de Rypun Odo[ne] camerario Silvestro de Noting[ham] Henrico filio Henso medici de Noting[hamie] Henrico filio Hens Roberto clerico
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter