utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03300058

Charter Number: 03300058
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1190
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gaufr[idus] Dei gratia Eboracen[sis] electus universis sancte matris ecclesie filiis salutem Noverit universitas vestra nos concessisse et presentis scripti munimine confirmasse concessionem et donationem quam dilectus frater noster Ioh[anne]s comes Moreton[ensis] precibus et voluntate karissimi fratris nostri Ricardi illustris regis Angl[orum] et dilecte domine nostre A[lienore] Anglorum regine et pro salute anime sue et patris et fratris nostri Henr[ici] regis iunioris qui in ecclesia Rothom[agensi] habet sepulturam fecit domino Waltero Rothom[agensi] archiepiscopo et successoribus suis et ecclesie Rothom[agensi] super capellania de Blia cum omnibus pertinenciis suis in puram et perpetuam elemosinam possidenda sicut in carta eiusdem domini regis et in carta domini Iohannis comitis rt continetur Testibus hiis magistro Sim[one] de Apulia cancellario Eboracen[si] G[aufrido] de Muscamp archidiacono de Cliveland magistro Rob[erto] de Buketorp magistro Will[elm]o Norm[anno] Rad[ulfo] capellano Pet[ro] filio Rad[ulfi]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter