utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03300059

Charter Number: 03300059
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1191 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gaufridus Dei gratia Eboracen[sis] archiepiscopus et Anglie primas universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino Adeo temporibus nostris ardor ambitionis invaluit ut legitime donationes vix possint firmitatem obtinere nisi scriptis autenticis fuerint communite Inde est quod per presentem paginam ad universitatis vestre notitiam pervenire volumus nos inspexisse cartam karissimi fratris nostri I[ohannis] comitis Moret ex qua nobis innotuit ipsum pro salute anime sue et bone memorie patris nostri H[enrici] regis et fratris nostri regis H[enrici] iunioris et antecessorum suorum concessisse dedisse et confirmasse Deo et beate Marie et venerabili patri nostro Waltero Roth archiepiscopo et successoribus suis et ecclesie Roth capellaniam de Blia cum omnibus pertinentiis suis libere quiete pacifice et integre perpetuo possidendam salvo in omnibus iure episcopali Cartam etiam karissimi domini et fratris nostri Ric[ardi] illustris Anglorum regis inspeximus ex qua cognovimus quod ipse dictam donationem ratam habuit atque autentico suo communivit Quoniam autem nos volumus predictam donationem contra detestandam calumpniantium temeritatem pleniorem optinere firmitatem ipsam ratam habemus et presenti scripto et sigilli nostri appositione confirmamus Testibus Steph[an]o Baiocen[si] decano magistro Greg[orio] Exon[iensi] canonico magistro Honorio magistro Henr[ico] de Wigorn[ia] magistro Rad[ulpho] de Hamton magistro Ric[ardo] Normanno Nigello de Riponte Rogero de Barnevill Willelmo de Bruier Gisleb[erto] filio Reifrid
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter