utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03300060

Charter Number: 03300060
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1207
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quod presens scriptum pervenerit Gaufr[idus] Dei gratia Eboracen[sis] archiepiscopus et Anglie primas salutem in Domino Noverit universitas vestra quod inspectis cartis dilectorum fratrum nostrorum Ric[ardi] bone memorie regis Angl[orum] et Ioh[ann]is tunc com[itis] Moreton nunc autem regis Angl[orum] super donationem capellanie de Blia cum pertinentiis suis que in eisdem cartis plenius et nominatim exprimuntur quam videlicet donationem ipsi pro animabus patris nostri bone memorie Henr[ici] regis Angl[orum] et pie recordationis Henr[ici] Iunioris regis fratris nostri qui in ecclesia Rothom habet sepulturam et antecessorum suorum divine pietatis intuitu fecerint Waltero pie memorie Rothom[agensi] archiepiscopo et ecclesie sue et canonicis ibidem Deo servientibus nos respectum habentes ad eandem ecclesiam Rothom[agensem] quam sincere karitatis brachiis amplexamur predictas donationes ratas habuimus et gratas Eandem igitur capellaniam cum omnibus pertinentiis suis auctoritate metropolitana quam fungimur iam dicte ecclesie Rothom[agensi] et capitulo concedentes totum ius quod prefatus Walterus Rothom[agensis] archiepiscopus in eadem capellania habebat cum omni dispositione aut utilitate in ea ad ipsum spectante sicut in carta ipsius melius et plenius continetur eidem capitulo integre et perpetuo confirmamus salvo in omnibus iure et dignitate pontihcali Testibus hiis Morgano preposito Beverl[aci] Regin[aldo] et Rad[ulfo] capellanis fratre Guid[o] de Grandimonte Ric[ardo] presbitero Will[elmus] de Sancto Audoeno Iohanne Leveise Osb[erto] de Clera et Rad[ulfo] de Sancto Macuto clericis Rothom et multis aliis Act apud Domum Grandimont iuxta Rothom[agensem] anno Incarnationis Dominice mcc septimo in die festivitatis Sanctorum Innocentium
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter