utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03300061

Charter Number: 03300061
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1191 - 1194
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
G[aufridus] Dei gratia Eboracen[sis] archiepiscopus et Angl[ie] primas officialibus suis archidiaconis decanis ceterisque ballivis in Domino salutem Sciatis quod pro Dei amore et salute anime nostre et pro anima patris nostri Henr[ici] regis abbatiam de Ruford abbatem scilicet monachos et fratres eiusdem loci et omnes res eorum sicut res nostras dominicas suscepimus in custodia et protectione nostra Quare volumus et vobis mandamus atque precipimus quatinus eos in quibuscunque necesse habuerint benigne audiatis et auxilium inpendatis et ad eorum iura tuenda sicut iustum et pium est pie intendatis Insuper cum de iniuriis sibi illatis et malefactoribus suis per has literas nostras vos requisierint iusticiam canonicam et ad iurisdictionem nostram pertinentem tam in absentia quam in presentia nostra eis Dei et mandati nostri auctoritate exibeatis Nolumus enim quod ipsi sub potestate et custodia nostra a perversis hominibus iniuste vexentur et ad presentiam nostram ubicunque a absentes fuerimus seu ad maiorem audientiam pro defectu iusticie appellare cogantur et fatigentur Hiis testibus I[ohanne] episcopo Candide Case magistro Sim[one] de Apulia cancellario Ebor magistro Rog[ero] Arundel canonico Sued
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter