utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03300062

Charter Number: 03300062
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Protection
Date: 1191 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
G[aufridus] Dei gratia Eboracen[sis] archiepiscopus et Angl[ie] primas dilectis in Christo filiabus monialibus de Sannigwheit salutem Paci et quieti domorum religiosarum providere episcopate officium nos ammonet Inde est quod nos locum vestrum iam dictum in quo divinis obsequiis mancipate estis cum omnibus ad eundem locum de iure pertinentibus et quicquid intuitu religionis Bertramo Haget vobis collatum est sub beati Petri et nostra protectione suscipimus prohibentes ne quis super hiis de cetero vos vexare aut perturbare presumat Si quis vero hanc paginam nostram sciens ausu temerario hoc attemptaverit indignationem beati Petri se incursurum et a corpore Dei ac sanguine alienum fieri noverit Quieti vero vestre providentes ac vos a malignancium incursu defendentes benedictionem Dei omnipotentis habeant Hiis testibus Petro arch[idiacono] Lincoln[ie] H[ugone] decano de Ari Alano capellano domini arch[iepiscopi] Willelmo de Gillig Nich[olao] Murdac H[enrico] de Pinkeni R[adulfo] de Wiget[ot] magistro Hemerico magistro Iohanne de Eboraco magistro Honorio magistro Ricardo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter