utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03300078

Charter Number: 03300078
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1205
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Gaufridus Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus et Anglie primas omnibus has litteras visuris vel audituris eternam in Domino salutem Officii nostri sollicitudo nos admonet eis specialius adesse quos maior erga Deum devotio et religionis fervor nobis merito reddunt commendabiliores Ea propter considerata honestate dilectorum filiorum abbatis et canonicorun de Dereham et eorundem paupertate divine pietatis intuitu ecclesiam eis de Kirkby Malgdale cum omnibus pertinentiis in usus proprios in perpetuum tenendam dedimus et concessimus et presenti carta confirmavimus ita tamen quod in eadem ecclesia inperpetuum successive perpetui vicarii constituantur qui per eosdem canonicos nobis et successoribus nostris secundum generalem consuetudinem provincie nostre presententur et a nobis et successoribus nostris si ydonei fuerint ibidem instituantur Debet etiam in eadem ecclesia vicaria decem marcarum assignari vicario qui in prefata ecclesia in propria persona ministrabit Predicti vero abbas et canonici et vicarii onera episcopalia secundum consuetudinem provincie sustinebunt ita ut quilibet respondeat pro sua portione Et ut hec nostra concessio rata et inconcussa in perpetuum permaneat eam sigilli nostri appositione corroboravimus Facta autem fuit a nobis hec confirmatio apud Patrington iii non Iulii anno incarnationis Dominice mccv Hiis testibus Alano preposito Beverlaci magistro I[ohanne] rectore hospitalis Ebor Reginaldo Iordano capellanis magistris R[ogero] de Richem P[etro] de Sireb[ume] R Arundell R[icardo] de Turri Waltero de Nevile Benedicto de Partic Simone de capella W[illelmo] de Vexato clericis et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter