utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03300080

Charter Number: 03300080
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1203 - 1212
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gaufr[idus] Dei gratia Eboracen[sis] archiepiscopus et Anglie primas omnibus Christi fidelibus has litteras visuris vel audituris eternam in Domino salutem Ne temporum varietate vel malignorum machinatione ea que circa ecclesiasticas fiunt dispositiones ullatenus valeant infirmari ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos divine pietatis intuitu confirmasse Deo et ecclesie beati Petri et sancte Hilde de Wyteby et monachis ibidem Deo servientibus ecclesiam de Engelby in Cliveland cum omnibus ad eam pertinentibus in proprios usus perpetuo possidendam secundum tenorem carte R[ogeri] bone memorie predecessoris nostri quondam Ebor[acensis] archiepiscopi quam inde habent Et ut hec nostra confirmatio firma et stabilis permaneat eam presenti scripto et sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus B[emardo] Carleol[ensi] episopo Columbo domini pape subdiacono Rog[er]o de Richem[on]t Rob[erto] de Etton Thom[a] de Vitri Petro Albino Rob[erto] de Tanton[a] et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter