utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03300098

Charter Number: 03300098
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1191 - 1212
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
G[aufridus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus et Anglie primas abbatibus prioribus decanis personis vicariis et ceteris omnibus tam clericis quam laicis per archidiaconatum de Austriding constitutis ad quos presentes littere pervenerint eternam in Domino salutem Mandamus vobis firmiter sub interminatione [anathematis] precipientes quatinus omnes travas de carucatis vestris sine aliqua subtractione vel diminutione solvatis hospitali sancti Petri in Ebor[aco] sicut facere consuevistis Et vos decani parochianos vestros ad id faciendum per ecclesiasticam censuram compellatis et si quos forte inveniretis resistentes incontinenti auctoritate nostra eos sententia excommunicationis compellatis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter