utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03301009

Charter Number: 03301009
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1191 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
G[aufridus] Dei gratia Eboracen[sis] archiepiscopus et Angl[ie] primas universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in eo qui salus est omnium salvandorum Noverit universitas vestra dominum regem Richardum fratrem nostrum de assensu et voluntate nostra dedisse Deo et beate Marie Cistercien[si] in puram et perpetuam elemosinam pro anima patris nostri regis Henric[i] sueque et nostre salutis obtentu ecclesiam de Scardeburgo cum omnibus capellis et pertinentiis suis ad procurationem abbatum capituli Cistercien[sis] Nos vero tam pium opus tamque laudabile munus ratum et illesum permanere volentes laudavimus concessimus confirmavimus domui Cistercien[si] predictam fratris nostri elemosinam ecclesiam scilicet de Scardeburgo cum omnibus capellis et pertinentiis suis et cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis libere integre honorifice et quiete sine contradictione et alicuius questus occasione sine omni exactione salvo tantum iure synodali perpetuo possidendam Quia vero ea que scriptis inserta sunt perhennem memoriam sortiuntur hanc nostram donationem scriptis fecimus annotari et presentem cartam super hac eadem re confectam sigilli nostri munimine fecimus roborari volentes et districte precipientes ut domus Cistercii sine omni molestia et absque ulla diminutione teneat percipiat et quiete possideat omnia que ad ecclesiam de Scardeburgo pertinent secundum quod in carta domini regis fratris nostri plenius continetur Preterea scire volumus presentes et futuros quod quando ecclesie Cistercien[si] dominus rex et nos pretaxatam fecimus elemosinam G archidiachonus Clivelandie resignavit in manu nostra et nos in manu abbatis Cistercien[sis] quicquid iuris clamabat in predicte ecclesie vicaria
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter