utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03310001

Charter Number: 03310001
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record
Date: 1085 - 1087
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Lanfrancus Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus amicis suis omnibus et fidelibus sed et cuntis Cristi fidelibus eternam Domini salutem et eius benedictionem Ad universorum notitiam volumus pervenire nos extra urbis nostre Cantuariensis portam aquilonarem in honorem beatissimi patroni nostri et totius Anglie Gregorii pape construxisse ecclesiam pro redemptione anime mee et domini nostri regis Anglorum Willelmi In quam deferri fecimus beatarum virginum Edburgis et Mildrithe corpora necnon et corpus regine Northanimbrorum Ethelburge prefate sancte Edburgis sororis germane Que videlicet corpora aput villam nostram de Limminges ab antiquo in ecclesia ipsius ville tumulata inventa sunt Sed et plurimam partem de reliquiis sanctorum pontificum qui ante nos ecclesie Cristi prefuere ipsi ecclesie beati Gregorii ad eius honorem et munimen contulimus In hac autem ecclesia sex presbiteros in ea administraturos constituimus communiter et canonice victuros quibus curam animarum commisimus pauperum in hospitali e regione ipsius ecclesie constituto degentium quod et nos construi noviter et ditari fecimus Ad dictorum autem sex sacerdotum ministerium et ad officium ecclesiasticum tam nocte quam die in ipsa ecclesia horis canonicis rite peragendum presbiteris singulis binos deputauimus clericos ex prelibato hospitali duodecim cotidianas prebendas ad victus perpetuo percepturos Sane advenarum et hospitum civium quoque et aliorum provinciarum prout quisque a suo sacerdote licentiam habuerit confessionem a prefatis sex presbiteris beati Gregorii suscipiendam penitentibusque iniungendam penitentiam constituimus Baptismum etiam in ipsa ecclesia celebrari decrevimus Sepulturam quoque venerabilem et liberam presbiteris et clericis et utriusque sexus laicis absque omni exactione pretii inibi fieri precepimus Sed et intra septa sepedicte ecclesie scolas urbis et viculorum eius tam grammatice quam musice regi debere statuentes earum regimen prepositis sacerdotum ipsius ecclesie et eorum dispositioni commisimus Hanc autem ecclesiam eiusque cuntas pertinentias sed et prepositos eius atque ministros in potestate nostra et successorum nostrorum dumtaxat retinentes ab omni alterius ecclesiastice secularisve persone manu et ditione liberos esse decernimus Hec autem sunt que ad sustentamen et usus necessarios ecclesie ipsius et ministrorum eius quiete et libere et absque omni cuiuslibet exactione inperpetuum possidenda terram de Hugifeld cum omnibus pertinentiis eius in bosco et plano cum molendino de Tuniford terram de Yethinges et de Ritherle cum pertinentiis earum in bosco et plano et terram de Pinkesteghele cum pertinentiis eius in masagiis et ortis in urbe autem Cantuaria et eius suburbio redditus quinquaginta quatuor solidorum et sex denariorum ecclesiam quoque sancte Marie que sita est super portam urbis aquilonalem et ecclesiam sancte crucis que est super portam occidentalem et ecclesiam sancti Dunstani extra eandem portam occidentalem ecclesiam etiam sancti Bartholomei de Waltam cum pertinentiis eius et cum terra de Yocclete ecclesiam sancte Margarite de Beatrichesdenne cum masagiis et bosco ipsius denne Has ecclesias cum earum pertinentiis in usus proprios ipsi ecclesie beati Gregorii contulimus inperpetuum possidendas aput Fordwich autem unum masagium trium circiter iugerum cum duobus molendinis in domo una Preterea dedimus eidem ecclesie decimas de dominiis militum nostrorum quos in Cantia feodavimus scilicet totas decimas dominii de Tanintune quam villam Godefrido contulimus et dominii de Gosehale et de Golstanestune quas villulas Ernoldo dedimus et dominii de Fliete quod feodum dedimus Osberno et dominii de Bereham quam villulam Rogero dedimus et dominii de Wedetune quam Radulfo dedimus et dominii de Watekere et de Wadehale et de Langedene et de Denstede quod [totum] unum feodum duobus militibus contulimus Nigello et Roberto et decimas totas dominii de Lenham quam Godefrido donavimus et dominii de Leueland et de Godintune quas villulas Ricardo contulimus et Roberto et dominii de Plukele quod Willelmo dedimus et dominii de Einesford quam villam alteri Willelmo dedimus aput Wingeham vero decimam terre que appellatur Herteslande Has omnes decimas totas et integras prefate ecclesie beati Gregorii libere et quiete percipiendas et in perpetuum possidendas contulimus ceterum in Risseburnia de ducentis acris a possessoribus earum totidem garbas apud Sulliford de quinquaginta acris totidem garbas aput Herebaldune de ducentis acris garbas totidem Volumus ergo et auctoritate qua largiente Deo fungimur districte precepimus quatinus prelibata ecclesia beati Gregorii nostri et totius Anglorum terre patroni ministri quoque eius in ea perpetuo Deo annuente servituri prefatas possessiones et redditus quas ei concessimus libere habeant et inperpetuum absque omni cuiuslibet exactione quiete possideant Statuimus ergo et sub interminatione anathematis inhibemus ne quis hanc nostre confirmationis paginam infringere vel ei aliquatenus temere contraire presumat Omnibus autem augmentum aliquod seu bona quelibet prefate ecclesie iuste conferentibus aut in posterum collaturis omnipotentis Dei gratiam et benedictionem hic et eternaliter ab eodem summo bonorum omnium largitore conferri deposcimus Huius vero statuti nostri et confirmationis nostre testes esse voluimus Gundulfum Rofensem episcopum Scolandum abbatem sancti Augustini Cantuarie Guidonem et Esbernum monachos magistrum Ebroinum magistrum Lefwinum clericos Godefridum Airnoldum Rogerium Nigellum Robertum milites cum aliis quampluribus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter