utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03310003

Charter Number: 03310003
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1082 - 1085
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Lanfrancus Dei gratia Dorbonensis archiepiscopus omnibus Anglie episcopis tam presentibus quam futuris salutem Noveritis nos hoc scriptum ex domni pape Gregorii septimi et ex precepto domini nostri regis Anglorum Gwillelmi petente Gwillo fratre nostro Dun coepiscopo in concilio Lundoniensi conscripsisse Presenti igitur carta subscribimus testificamur et auctoritate nobis a Deo collata perpetuis temporibus confirmantes roboramus quatinus episcopalis sedes una cum beati Cuthberti corpore cum omni integritate sue diocesis inviolabiliter permaneat et cum omni parrochia que est inter Tese et Twede cum ecclesia Hagustaldensi et Lindisfarnensi ubi antiquitus episcopales sedes fuerant et Carleolo et Tevietedale et omnibus provinciis adiacentibus inviolabiliter eternis temporibus perseveret Domnus enim papa prefatus Gregorius nobis et fratri nostro Th Ebor archiepiscopo et regi Gwillelmo in vi obedientie hoc nobis iniunxit quatinus eius susceptis litterarum decretis que deferente Gwillelmo Dun episcopo venerabili nobis direxerat nos eadem que sua et beati Petri auctoritate statuerat nostris scriptorum munimentis confirmaremus et omnibus per Angliam futuris episcopis rata fuisse statuta et sanxita a sede apostolica testificaremur Quare scire vos volumus quia omnia que supra meminimus tam a domno papa quam a nobis inviolata et inconcussa eternis perseverare temporibus una cum rege prefato Gwillelmo et Thom Eboracensi in concilio apud Lundonias definivimus et sub anathematis interdictione prohibemus Volumus itaque concedimus atque decrevimus quatinus remotis canonicis de beati Cuthberti ecclesia monachi ibidem Deo servituri introducantur et ordo monasticus ibidem canonice observetur Testificamur etiam quia domnus papa omnes fratres ibi Deo congregandos sub beati Petri et sua protectione suscepit Prioribus vero ipsius ecclesie sedem abbatis in choro sinistro concessit et liberam eis in omnibus dispositionem concedente rege et Gwillelmo episcopo contulit quatinus primam vocem cum capitulo in episcopi electione habeant et primi dextere episcopi ipsius ecclesie collaterals existant Ecclesias vero suas in quacumque diocesie fuerint libere pro voluntate sua disponant vel in manu sua teneant seu honestis personis de eis tenendas absque omni episcoporum fatigatione vel inquietatione distribuant et quicquid honoris vel potestatis decani Ebor sub archiepiscopo possident apostolica et nostra auctoritate conservent Prior vero communi consilio fratrum eligatur et nisi rationabili causa exigente et conventu ipsum meritis suis exigentibus refutante minime deponetur et tam interius quam exterius omnis causa cum ipsius et fratrum consilio libere disponatur et nullum omnino auxilium de ecclesiis eorum vel terris ab aliquo episcoporum exigatur Que omnia carta Willelmi episcopi et Tome archiepiscopi plenius et perfectius contestantur Hec igitur omnia plene concedimus et sub anathemate inconcussa permanere precipimus Val Teste Gundulfo Rofensi episcopo et Remigio Lincolniensi episcopo Paulo abbate Sancti Albani et Thuroldo abbate de Burh et multis aliis personis in concilio Lundoniarum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter