Charter Document - 03310020
Charter Number: 03310020
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1108 - 1109
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1108 - 1109
Date Type: Assigned

Charter:
Anselmus Dei gratia sancte Cantuariensis ecclesie antistes omnibus fidelibus suis salutem et benedictionem Notum sit omnibus vobis nos concessisse et hac carta nostra confirmasse ecclesie beati Gregorii extra portam Cant aquilonarem site omnia que venerabilis predecessor noster Lanfrancus illius fundator eidem ecclesie contulit in ecclesiis et decimis in terris et bosco et pratis et molendinis et in omni maneria donarum et possessionum et reddituum Sed et quod prefate ecclesie in illius consecratione quam auctore Deo peragentes eius intuitu et amore donantes adauximus hac eadem carta nostra in perpetuam eidem confirmamus elemosinam videlicet octo acras succise messis annuatim apud Northfliete quattuor acras de tritico et quattuor de ordeo in terra scilicet meliori post fimatam Sed et omnia que a bonis catholicis eidem ecclesie de cetero iuste et pie conferenda sunt providentis omnia Dei auctoritate et nostra scripto hoc corroboramus omnibus ipsi ecclesie benefacientibus et benefacturis eternam a Domino salutem obtinere desiderantes Huius carte testes sunt R episcopus Roffensis Hugo abbas ecclesie sancti Augustini Conrad prior Petrus monachus Willelmus senescal