Charter Document - 03310021
Charter Number: 03310021
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1093 - 1109
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1093 - 1109
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Decet quemque Cristianum de his que ad honorem Dei in futurum stabilia esse decerni presens audivit testimonium perhibere ne aliquis Deum minus amans ea possit quavis occasione in sequenti tempore pervertendo mutare Unde ego Anselmus gratia Dei sancte Cantuariensis ecclesie archiepiscopus testimonium fero quod quando Hugo Cestrensis comes posuit monachos in ecclesia sancte Werburge concessit et confirmavit ut eadem ecclesia et omnes res eius quas habebat et quas ipse vel homines sui tunc dederunt vel postmodum darent ita libere essent et quiete theloneis et omnibus operibus et omnibus aliis consuetudinibus ut nichil in eis sibi aliquatenus retinuerit Statuit etiam ut homines ad ipsam ecclesiam pertinentes nulli pro qualibet causa nisi dompno Ricardo quem de abbatia Beccensi monachum unde ego tunc abbas eram rogatus ab ipso comite abbatem ibi fieri concessi et successoribus eius respondeant De prebendis autem canonicorum constituit ipsis concedentibus et me et Rodberto episcopo et baronibus suis testibus ut post discessum unius cuiusque eorum prebende eorum libere sine ulla contradictione in dominium monachorum ad usum eorum venirent Si quis autem aliquid horum infringere voluerit anathema sit et cum Iuda traditore Domini perhenniter dampnetur et cum Symone mago et demonibus in inferno crucietur