utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03310025

Charter Number: 03310025
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1093 - 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Anselmus Dei dispositione archiepiscopus Cantuarie Hamoni vicecomiti et toti hundret de Tolcetreu et toti hundret in quo est Gillingeham et omnibus fidelibus Cristianis salutem et benedictionem Notum sit vobis omnibus quod ego Anselmus gratia Dei archiepiscopus Cantuariensis concedo congregationi monachorum que in ecclesia Rofensi Deo servit et in praesenti tempore et in futuro ecclesiam de Northfliete cum omnibus pertinentibus ad eandem ecclesiam in terris et in decimis et in oblationibus et in omnibus aliis rebus Et remitto de censu piscarie qui census vulgo ferma dicitur quicquid additum est super antiquum censum a praepositis de Gillingeham ad quod manerium pertinet eadem piscaria que est in mari Erat autem predictus census olim quinque solidi denariorum tantum Hanc summam constituo ut nullus successorum nostrorum vel praepositorum eiusdem manerii in futuro transeat nec plus aliquid a predictas monachis pro eadem piscaria per singulos annos quantumcumque ipsa piscaria proficiat unquam requirat Et hanc parvam largitionem facio pro animabus eorum qui me in archiepiscopali sede Cantuariae praecesserunt et eorum qui successuri sunt quatinus ipsi hanc ipsam concessionem inviolabilem et ab omnium malivolorum hominum concussione quietam conservent insuper et pro anima mea si Deus sua gratia michi aliquam partem in hac ipsa elemosina concedere dignatur Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter