utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03310027

Charter Number: 03310027
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1093 - 1108
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Anselmus gratia Dei archiepiscopus Cantuar vicecomitibus de Kent et de Suthfolchia et omnibus baronibus regis Francigenis et Anglis salutem Sciatis quod ego concedo ecclesie sancti Andree et episcopo Gundulpho de Rovecestria omnes illas consuetudines et leges quas habuit de antecessore meo Lanfranco archiepiscopo in scoto et in opere castri et in ponte et omnia iura episcopalia in maneriis suis tam in clericis quam in laicis sui episcopatus quam in locis de Frekeham et Iselham sibi subiectis que sunt in partibus Suffolch et Kantebregg sicut unquam melius vel honorabilius habuit ea Et monachis eiusdem ecclesie do de meo dominico ecclesiam de Northflete et quicquid ad eam pertinet in terris in decimis et in oblacionibus et in omnibus aliis rebus Et de piscaria de Gillyngham unde monachi solebant dare quadraginta solidos per annum antecessori meo perdono eisdem monachis triginta quinque solidos ut habeant eos ad victum eorum Et eidem supradicto episcopo Gundulpho concedo quandam terram valentem viginti solidos per annum in nostro dominico manerio de Heisa quod est in Middelsexia Et ut hec concessio stabilis et firma in perpetuum habeatur sigilli mei munimine roboratur Teste Ernulfo priore Cantuar et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter