utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03310043

Charter Number: 03310043
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exhortation
Date: 1114 - 1122
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristiane religionis cultoribus frater Rad indignus Cantuariensis ecc[lesie minister] salutem et Dei benedictionem Hortantes oramus et orantes hortamur karissimam vestre fraternitatis dilectionem ut gratia Dei cuius servi et nostri cuius confratres sunt fratribus istis de Abe[ndonia] consilium et auxilium amicabiliter prebeatis Ortatu enim nostro et consilio Deo auctore et Henrici regis assensu et obedientia Abendonensis abbatis comitante volunt in quadam ecclesia in Essexa ab Alberico de Ver sibi in elemosina collocata Deo servire et ibi domos et edificationes monachis habiles construere Ad quod quicumque Deo inspirante eos adiuverint vel consilium et auxilium prebuerint prebeat illis Deus partem in omnibus beneficiis et orationibus nostris et mereantur eterne beatitudinis remuneratione gloriari Preterea auctoritate officii nostri inviolabiliter confirmamus et in eternum permanere precipimus omnes donationes terrarum ecclesiarum decimarum reddituum libertatum vel aliarum rerum quas Albericus de Ver et uxor eius Beatrix eorumque heredes vel homines cum posteritate sua iam fecerunt uel facturi sunt Deo et eius gloriose genitrici virgini Marie et monachis Abend apud Colun in Essexa Deo famulantibus scilicet in Colun ecclesiam sancti Andree cum terra Rannulfi presbiteri et cum omnibus ad ecclesiam pertinentibus et sexies xx acras de dominio et viridiarium quod est ultra aqua cum vivario et terram quam Serlo habuit sicut melius et largius unquam habuit in pascuis et silvis et campis et duas silvas scilicet Dodepolesho et Nordwude et silvam de Litlehaie cum xx acris terre et terram Gode x solidorum de gablo et terram Eadwini v solidorum de gablo et xx acras de dominio que cambite fuerant pro terra Blachemanni et unum hominem cum v acris et terram Elmeri longi et terram Wulfuuini forestarii et molendinum et grangias ecclesiam de Duvrecurt cum xxx acris terre et cum omnibus sibi pertinentibus et ecclesiam de Bonecleia cum omnibus pertinentibus et ecclesiam de Bellocampo cum omnibus pertinentibus et ecclesiam de Campis cum omnibus pertinentibus in maneriis scilicet Haingeham Belcheham Laureham Aldeham Duvrecurt Bonecleia Roinges duas partes decime de dominio de omnibus rebus et unum hominem cum v acris in Haingeham duo molendina que Alduuinus molendinarius tenebat de terra Adelelmi de Burgate x solidatas apud Scaldeuuellam xl solidatas terre dimidiam decimam de dominio de Miblanc de Colun apud Buras totam decimam Ricardi filii Hadeline et Gileberti vicini sui excepta parte presbiteri apud Caneuellam tertiam partem decime Aluredi vicecomitis et duas partes decime Radulfi in eadem villa apud Haingeham tertiam partem decime Rannulfi Mengui et tertiam partem decime Roberti Balci et tertiam partem decime Guihumari et tertiam partem decime Willelmi Grosvassal Presenti etiam scripto communimus et corroboramus omnia quecumque aliorum fidelium donatione vel aliis piis modis predicti monachi possederunt vel possessuri sunt Dei et domini pape et nostra auctoritate prohibentes ne quis contra hanc institutionem et Henrici regis confirmationem sicut eius carta testatur has donationes sive possessiones predictorum fratrum infirmare subtrahere aut exactionibus aut indebitis consuetudinibus onerare presumat Quod si quis presumpserit et huius decreti contradictor convulsor et temerator extiterit cum Iuda proditore eterno anathemati subiaceat nisi Domino nostro [Ihesu] Cristo et eius gloriose genitrici virgini Marie digna penitentia satisfecerit P[ax Dei] et benedictio omnibus benefactoribus suis Amen Val
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter