utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320005

Charter Number: 03320005
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1241 - 1249
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Nicholaus dei gratia Dunelm episcopus salutem in domino Sciatis nos concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse deo et beato Cuthberto et dilectis in Cristo filiis priori et conventui Dunelm illam placeam cum pertinentiis suis quam habent ex dono domini Roberti filii Meldredi in ballio Dunelm iuxta ecclesiam beate Marie versus austrum habendam et tenendam eisdem priori et conventui et eorum successoribus in liberam et puram et perpetuam elemosinam sicut in carta quam inde habent plenius continetur In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Hiis testibus dominis Iohanne de Rumesey Philippo de Sancta Elena magistro Willelmo de Manefeud domino Willelmo de Blokeley domino Martino de Sancta Cruce domino Iohanne Gylet Waltero de Seleby Adam de Bradeley Laurencio de Pontehope Willelmo de Heltona Iohanne de Wdingfeud et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter