utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320010

Charter Number: 03320010
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1248
Date Type: Internal, A.D., Feast, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Nicholaus dei gratia Dunelm episcopus eternam in domino salutem Sciatis nos intuitu dei et pro salute anime nostre et animarum antecessorum et successorum nostrorum dedisse concessisse et presenti carta nostra confirmasse dilectis in Cristo filiis Bertramo priori et monachis nostris Dunelm centum acras de bosco nostro ex aquilonali parte vaccarie eorundem prioris et monachorum per has divisas videlicet quarterviginti acras ex aquilonali parte vaccarie prioris Dunelm sicut fossatum prioris nove terre eiusdem se extendit usque in Brun et ita ascendendo de Brun usque ad terram arabilem de Wyttona et deinde ascendendo usque ad regiam viam que ducit de Wyttona ad Dunelm et exinde recta linea iuxta dictam viam usque capud predicti fossati et viginti acras infra divisas subscriptas a predicta regia via in parte orientali per campum de Wyttona usque Crynkeldych et ita per Crynkeldych descendendo usque in Sandipethelec et ita descendendo per Sandipethlec usque ad regiam viam predictam habendas et tenendas prefato priori et successoribus suis et monachis predictis in liberam puram et perpetuam elemosinam cum omnibus commoditatibus et aysiamentis suis que infra predictas divisas habere poterunt Concessimus etiam prefato priori et successoribus suis et monachis predictis quatenus ad nos pertinet quod possint predictas centum acras bosci claudere et inde commodum suum facere prout magis sibi viderint expedire Quare volumus et precipimus quod predictus prior et successores sui et monachi prescripti predictas centum acras ut predictum est habeant et teneant et inperpetuum possideant bene et in pace integre et plenarie et sine alicuius contradictione vel impedimento sicut aliqua alia elemosina melius et liberius habetur et possidetur In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Hiis testibus domino Iohanne de Rumes magistris Odone de Kylkenn et Willelmo de Manefeld dominis Iohanne Gylec et Martino de Sancta Cruce dominis Roberto de Sancto Albano et Rogero de Wintonia capellanis Ada de Bradeleg et Laurentio de Ponthorp tunc forestariis Ricardo Basset clerico et aliis Dat apud Stoketon die sancti Laurentii anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo octavo pontificatus autem nostri anno octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter