utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320011

Charter Number: 03320011
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1249
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit N dei gratia episcopus Dunelm eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu et pro salute anime nostre et pro salute antecessorum nostrorum et successorum dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse ad honorem dei et beate dei genetricis Marie et beati Cuthberti incorrupti confessoris Cristi dilectis in Cristo filiis nostris priori et conventui Dunelm ecclesiam de Bedlington cum omnibus pertinentiis suis cuius advocatio ad dictos priorem et conventum spectare dinoscitur ipsamque sacristarie ecclesie nostre Dunelm ad fabricam novi operis perficiendam eaque consummata seu completa ad eiusdem ecclesie sarta tecta reparanda et sustentanda inperpetuum assignavimus salva vicaria quadraginta et quinque marcarum in eadem per nos et successores nostros cum vacaverit conferenda Que quidem vicaria consistet in toto alteragio dicte ecclesie excepta decima feni de dominico domini episcopi et in duobus toftis que quidem tofta Robertus Ras et Walterus Wayt aliquando tenuerint et iacent ex orientali parte eiusdem ecclesie et in octo acris terre arabilis quas etiam dictus Walterus Wayt aliquando tenuit Si vero dictum arteragium cum prenominatis toftis et terra quadraginta et quinque marcas non valeat sacrista Dunelm ecclesie qui pro tempore fuerit residuum vicario supplebit Vicarius autem qui pro tempore fuerit omnia onera dicte ecclesie ordinaria debita et consueta sustinebit Volumus igitur et precipimus quod cedente vel decedente domino Willelmo de Blocleye rectore dicte ecclesie de Bedlington liceat predictis priori et conventui ipsam ecclesiam cum pertinentiis auctoritate nostra ingredi et possidere pacifice et integre sine alicuius impedimento seu contradictione ad predictos usus inperpetuum super hoc assensu nostro vel successorum nostrorum vel alicuius alterius iterum non requisito Ut hec autem nostra donatio concessio et confirmatio perpetuis temporibus robur firmitatis optineat inviolabile presentem cartam sigilli nostri munimine duximus roborandam Huius autem rei testes sunt dominus Iohannes de Rumes dominus Willelmus de Blocleye dominus Philippus de Sancta Elena magister Odo de Kylkenn magister Willelmus de Hurchewrth dominus Robertus de Sancto Albano dominus Martinus de Sancta Cruce dominus Iohannes Gyllet Rogerus de Wyntona capellanus Ricardus Basset Dat apud Middelham per manum prefati Roberti de Sancto Albano capellani nostri vicesimo octavo die Ianuarii pontificatus nostri anno octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter