utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320015

Charter Number: 03320015
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1249
Date Type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Register II (f321v)
map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Nicholaus dei gratia Dunelm episcopus salutem in domino sempiternam Etsi asscripti obsequiis creatoris ipsius proferre laudes in pace deberent et quiete inimicus tamen qui huic adversatur nomini zizaniam non cessans seminare per ministros suos et excrescentem maliciam secularem ad hoc sedule sui vires exponit ingenii ut quod ad laudem dei et divini nominis cultum fidelium devotio ordinavit ad nichilum redigat et irremediabili confusione perfundat Huius nos astute calliditati occurrere cupientes remedio salutari ne incertus aut inordinatus vivendi modus sempiternam inducat horrorem statuimus et ordinavimus ut in capella quam apud Gatesheved ad honorem domini nostri Ihesu Cristi in nomine beati Eadmundi confessoris et gloriose pontificis Cuthberti fundavimus dedicavimus et dotavimus pro salute anime nostre predecessorum et successorum nostrorum quatuor sacerdotes bone vite et conversationis honeste sint perpetuis temporibus ministrantes Videlicet Gilbertus presbiter cui custodiam contulimus capelle antedicte et omnium spectantium ad eandum quamdiu vixit cum tribus aliis sacerdotibus eidem Gilberto associandis tali videlicet adiuncto tenore ut diebus singulis inperpetuum matutinas et ceteras horas canonicas simul cantent ac per unum sacerdotem de die per alium de beata virgine per tertium de beatis confessoribus Edmundo et Cuthberto per quartum vero pro anima nostra predecessorum et successorum nostrorum et omnium fidelium Defunctorum quatuor misse cotidie celebrentur cum commendatione placebo et dirige Predicti vero sacerdotes in eadem mensa comedant et in eadem camera quiescent nisi alicuius infirmitas ad tempus inter alios egrotum manere non permittat Predicti vero tres sacerdotes predicto Gilberto magistro domus et suis successoribus erunt obedientes et ab eo singillatim viginti solidos sterlingorum una cum mensa honorabili percipient annuatim ad providendum sibi in vestibus et aliis neccessariis Siquis illorum diabolico instructu incontinens vagabundus aut alias vivens inordinate et per magistrum qui pro tempore fuerit monitus in sua malitia perduraverit per eundem magistrum absque requisitione superioris amoveatur quo ammoto sine more dispendio alius sacerdos substituatur Ad hec quoniam capelle sancte Trinitatis et ad sustentationem ibidem neque seculariter neque religiose viventium assignata fuerit sustentatio modica et exilis ut intelligatur quam bonum sit et iocundum habitare fratres in unum de consensu prioris et conventus Dunelm et illorum qui ibidem habitare consueverunt capellam predictam cum suis pertinentiis capelle prenominate quam fundavimus pontificali auctoritate consolidavimus Ordinavimus etiam et statuimus ut episcopi Dunolmenses qui pro tempore fuerint sint patroni advocati et defensores predicti loci et omnium spectantium ad eundem et quod per ipsos magistri perpetuis temporibus instituantur presbiteri tamen et suo perpetuo in loco predicto residentes Si tamen magister aliquis sive custos institutus in regimine domus negligens fuerit aut alias in utilis inveniatur per episcopum Dunolmensem qui pro tempore fuerit ammoveatur et idoneus sine mora regimini domus preficiatur Si vero custodum aliquis qui predicte domui laudabiliter prefuerit tantam debilitatem morbi incidat vel etate quod propter ipsius inpotentiam alius ibidem preficiatur amotus a regimine ex causa honesta de bonis domus in vite neccessariis sustentetur dum tamen aliunde non habeat unde possit sustentari et hoc idem de sacerdotibus observetur qui casus inciderint antedictos Si autem bona ad sustentationem prelibatam a nobis assignata aut pia fidelium consideratione predicto loco assignanda ad uberiora bona facienda suffecerint in elemosinis et operibus misericordie qui regimini domus deputatus fuerit taliter studeat erogare quod in districti iudicii examine ut fidelis dispensator a iudice supremo cum electis ex fructu bonorum operum vitam capiat sempiternam Nulli ergo hominum liceat hanc ordinationem nostram infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et sancte genetricis eiusdem et sanctorum confessorum Eadmundi et Cuthberti et omnium sanctorum noverit se incursurum Et ad maiorem autem huius rei securitatem presens scriptum sigilli nostri impressione fecimus roborari Hiis testibus dominis Iohanne de Rumesy Willelmo de Blockeleye Philippo de Sancta Elena magistris Odone de Kylkenn Petro de Depham Willelmo de Manfeld Iohanne le Gras dominis Roberto de Glascu Martino de Sancta Cruce Roberto de Sancto Albano Ricardo de Farnham Rogero de Wynton capellano Iohanne Gyllet Waltero de Seleby Willelmo de Sadberg Ricardo Basset et aliis Dat apud Kyppeyar tricesimo die Ianuarii anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo octavo pontificatus autem nostri anno octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter