utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320016

Charter Number: 03320016
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1249
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentem cartam inspecturis vel audituris Nicholaus dei gratia Dunelm episcopus eternam in domino salutem Sciatis nos de assensu capituli nostri concessisse dedisse et hac carta nostra confirmasse deo et beato Edmundo confessori et quatuor capellanis in capella quam construximus apud Gatesh in honorem eiusdem deo ibidem inperpetuum servituris totam villam de Ulkylstan tam in dominicis quam in servitiis villanis et eorum sequelis cum bosco et cum molendino cum secta et soka et cum omnibus aliis pertinentiis suis sine aliquo retinemento Dedimus autem et concedimus eisdem capellanis et successoribus suis inperpetuum totum vetus dominicum de Gatesheved cum omnibus pertinentiis suis et cum quodam boskello quod vocatur Laddeley habenda et tenenda deo et beato Edmundi confessori et dictis capellanis et successoribus suis inperpetuum de nobis et successoribus nostris in liberam puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius et quietius dari potest vel teneri Et ne ista nostra collacio in tam pios usus facta speciem alienacionis continere videatur in compensationem tam modici dampni subscripta ecclesie Dunolm perpetuo remansura videlicet sexdecim acras terre cum pertinentiis in Steindropp una cum advocatione ecclesie eiusdem et sexdecim acras terre cum pertinentiis in Wynston una cum advocatione ecclesie eiusdem item quinque bovatas terre cum pertinentiis in Thymelby cum bosco et cum homagio et servicio Willelmi de Coleville et heredum suorum in eadem inperpetuum item triginta et quinque acras terre cum pertinentiis in Creyk emptas de Roberto de Rackelf item totam villam de Herdwyk iuxta Stokton quam emimus de Galfrido excepto valore escambii quod ei fecimus in dominico nostro de Bradewod Quare volumus et firmiter precipimus quod predicti capellani et successores eorum qui pro tempore fuerint totam predictam villam de Ulkilstan tam in dominicis quam in serviciis villanis et eorum sequelis cum bosco et molendino cum secta et soka et cum omnibus aliis pertinentiis suis et totum vetus dominicum de Gates cum omnibus pertinentiis suis et cum boscello quod vocatur Laddelye habeant et teneant in liberam puram et perpetuam elemosinam in omnibus et per omnia sicut predictum est inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi Testibus dominis et magistris Iohanne de Rumesey Philippo de Sancta Elena Willelmo de Blokeley Odone de Kilkenny Willelmo de Hurchewrth Iohanne Forti Galfrido de Forsect Martino de Sancta Cruce Ricardo de Farnham Roberto de Sancto Albano Iohanne Gillet Waltero de Seleby Rogero de Winton capellano Willelmo de Sadberge Ricardo Basset clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter