utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320019

Charter Number: 03320019
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1241 - 1249
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit N dei gratia Dunelm episcopus eternam in domino salutem Sciatis nos pro salute anime nostre et predecessorum et successorum nostrorum concessisse et hac carta nostra confirmasse pro nobis et successoribus nostris deo et ecclesie sancte Marie de Giseburn et priori et canonicis ibidem deo servientibus et servituris donationem quam Ivo de Seton eisdem canonicis fecit de manerio suo de Casteleden quod est de feodo Roberti de Brus habendo et tenendo in liberam puram et perpetuam elemosinam Quare volumus et firmiter precipimus pro nobis et successoribus nostris quod predicti prior et canonici et ecclesia de Giseburn in perpetuum habeant et teneant manerium predictum cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus et rebus aliis ad dictum manerium spectantibus sicut carta predicti Ivonis quam predicti prior et canonici inde habent rationabiliter testatur Huius autem nostre concessionis testes sunt []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter