utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320020

Charter Number: 03320020
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Taxation
Date: 1243
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Nicholaus miseratione divina Dunelm episcopus eternam in domino salutem Ad omnium vestrum notitiam volumus pervenire quod constituto coram nobis B priore Haughastalden pro se suoque conventu cum vicaria ecclesie de Warden quam dicti prior et conventus ex ordinatione predecessorum nostrorum in proprios usus possident insufficiens et nimis tenuis haberetur demum nostro ac ipsorum interveniente consensu per venerabiles ac discretos viros Stephanum tunc temporis abbatem Novi Monasterii magistrum Simonem de London et Willelmum de Blockeley estimatio predicte vicarie usque ad summam triginta sex marcarum facta inquisitione diligenter per viros discretos iuratos et diligenter examinatos taxata est in hunc modum Videlicet quod vicarius ecclesie predicte et sui successores ad presentationem dictorum prioris et conventus per nos et successores nostros instituendi decetero nomine dicte vicarie percipient omnes decimas lane lini albi et vitulorum et omnes denarios trentales una cum ceragiis et tribus oblationibus solempnibus purificationibus baptisteriis et sponsalibus et cum tofto per eosdem estimatores iamdicte vicarie ex occidentali parte ecclesie de Warden assignato et cum decimis ministrorum ortorum porcellorum edorum ancarum gallinarum apum pultorum et fenorum exceptis decimis equorum dicte parochie ubicumque plenarium fuerit equitium et exceptis decimis fenorum de Walwith et de Saddingston et omnibus decimis de propriis rebus ipsorum prioris et conventus in eorum terris quas in dicta parochia nunc habent provenientibus aliis quoque omnibus tam mortuariis quam superius iam exceptis sive decimis aliisve provenientibus que infra formam prescriptam comprehensa non sunt ipsis priori et conventui sine contradictione et impedimento integre remanentibus Adiecit etiam prior memoratus pro se suoque conventu ad meliorationem dicte vicarie dimidiam acram terre in Stayncroft et dimidiam acram terre in Hayden in quibus terris dictus prior construet hac vice domos competentes ad opus capellanorum in capellis de Stayncroft et Hayden deservientium Et habebit de concessione eorundem vicarius memoratus qui pro tempore fuerit herbagium cimiteriorum et oblationes diei Parasceve et omnimodas oblationes in festo Purificationis beate virginis et immunis erit a prestatione decime propriorum agnorum suorum de nutrimentis suis propriis usque ad summam sexaginta agnorum provenientium Idem etiam vicarius omnia onera ordinaria sustinebit et prefate ecclesie cum capellis suis honeste faciet deserviri ita tamen quod in visitationibus episcopalibus et constructione et reparatione cancellorum cum opus fuerit et ornamentis ecclesie et capellarum et auxiliis et oneribus aliis extraordinariis convenienter pro portione sua respondebit et dictis priori et conventui quo ad ea que ipsis secundum ordinationem predictam remanent de ipsorum indempnitate debitam et consuetam faciet fidelitatem Et ad pleniorem huius rei memoriam presenti scripture que in modum cyrographi confecta est tres habens partes quorum una residet penes dictos priorem et conventum et alia penes vicarium dicte ecclesie et tertia remanet in nostro thesauro sigillum nostrum cum sigillo dictorum prioris et conventus fecimus apponi Hiis testibus domino Stephano abbate Novi Monasterii domino Iohanne de Rumeshey magistro Willelmo de Kirkemin Willelmo de Blockeley Roberto de Glast Roberto de Sancto Albano Richardo tunc custode hospitalis de Alverton capellano Roberto le Noreys Willelmo de Bromham Thoma de Wyndes Iohanne de Ridale clerico et aliis Dat per manum domini Walteri de Merton aput Myddilham vicesimo secundo die Aprilis pontificatus nostri anno secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter