utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320021

Charter Number: 03320021
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification, Grant
Date: 1246
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Nicolaus miseratione divina Dunelmen ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Pia fidelium vota pietatis operibus prosequi volentes ac utilitati servorum dei necnon eorundem tranquillitati iuxta commissum nobis officium prospicere cupientes de ecclesia quoque de Stanfordham in Northumbria quam dilecti nobis in Cristo [] prior et conventus sancti Andre de Hextildesham mere necnon absolute cum toto iure quod vel in ipsa vel in eius advocatione habere poterant aut habebant nobis resignarunt et nostre voluntati vel ordinationi nulla prorsus deinceps reclamatione que sibi competere possit obstante supposuerunt Sic ad honorem omnipotentis dei atque ecclesie Dunelmen necnon ecclesie de Hextildesham memorate in qua specialius gratia viget hospitalitatis de consilio discretorum virorum zelum dei necnon honestatis habentes presentium testimonio duximus ordinandum videlicet quod cedente vel decedente magistro Hugone de Staybrigge eiusdem ecclesie rectore cui per hanc nostram ordinationem nullatenus in eius vita volumus derogari dicti prior et conventus de Hextildesham in subsidium et augmentum sustentationis eorundem et hospitalitatis dicte domus incrementum habeant et possideant iure perpetuo nomine simplicis beneficii sine onere et cura pro quinquaginta marcis annuis quos eis et eorum usibus propriis in eadem ecclesia de Stanfordhamj duximus assignandas omnes decimas garbarum integre et sine diminutione de locis subscriptis scilicet de Nesbite de Ulkelosten de Haukewell de Matefen orientali et de Bechefeld De ipsa quoque ecclesia de Stanfordham necnon eius residuo quocumque iure vel nomine censeatur sic ordinamus ut scilicet episcopo Dunelm nobis vel alteri quicumque pro tempore fuerit ac per ipsum ecclesie Dunelm in perpetuum ius integre remaneat patronatus ecclesie memorate ut eam nos et successores nostri libere et sine impedimento idoneis personis cum eiusdem pertinentiis conferamus salvis tamen eisdem priori et conventui decimis garbarum de locis supradictis quas ipsis et eorum usibus propriis iure perpetuo possidendas ut predictum est assignamus ita quoque quod totum ius parrochiale cum minutis decimis de eisdem locis et cum capellis siqui in illis sint aut esse contigerit una cum omnibus decimis tam maioribus quam minoribus aliorum locorum seu villarum dicte parrochie de Stanford nec non rebus aliis quocumque nomine censeantur ad rectorem sine contradictione pertineant cui dicta ecclesia per nos aut nostros successores fuerit deinceps collata qui omnia onera tam episcopalia quam archidiaconalia et omnia alia onera debita et consueta per omnia sustinebit Hanc igitur ordinationem pro nobis et successoribus nostris firmam esse volumus et inconcussam salvo in omnibus iure et possessione prefati magistri Hugonis eiusdem ecclesie rectoris cui per hanc ordinationem nullatenus in eius vita ut predictum est volumus derogari salva etiam nobis et successoribus nostris pontificali auctoritate et Dunelm ecclesie dignitate Et ut hec nostra ordinatio tam pro parte dictorum prioris et conventus quam pro parte nostra et successorum nostrorum atque rectoris in eadem ecclesia deinceps ut predictum est instituendi robur optineat perpetue firmitatis confecta est scriptura ista in modum cyrographi cui una pars penes nos residet signata sigillo nostro et sigillo capituli dicte domus de Hestildesham hanc ordinationem approbantis et acceptantis et pars altera penes dictos priorem et conventum residet cui sigillum nostrum una cum sigillo eiusdem capituli est appensum Huius autem rei testes sunt dominus G abbas de Waverly dominus S Novi Monasterii abbas magister Iohannes de Reygate rector ecclesie de Witeborne dominus Iohannes de Colemere dominus Martinus de Sancta Cruce dominus Robertus de Sancto Albano capellanus dominus Walkelinus de Cicestr magister Alexander phisicus magister Iohannes de Ridale dominus Rogerus de Wynton capellanus Henrici Flandren Thomas de Wyndelor et Ricardus Basset clerici et alii Actum apud Slindon xv die Martii anno gratie MCCXLV pontificatus autem nostri anno quinto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter