utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320034

Charter Number: 03320034
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1245
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Nicholaus dei gratia Dunelm episcopus eternam in domino salutem Pia fidelium vota piis operibus prosequi volentes ac servorum dei et pie genetricis sue tranquillitati prospicere cupientes dilectis in Cristo filiis abbati et monachis Novi Monasterii decimas grangie sue de Strattona quas propriis usibus deputatas ac sibi per venerabilem quondam predecessorem nostrum Ricardum Dunelm episcopum possident confirmatas auctoritate pontificali et presentis scripti patrocinio confirmamus imperpetuum possidendas eisdem cum debita earum integritate solvendo inde annuatim matri ecclesie de Wercworth sex marcas argenti sicut illas a tempore antiquo iuste solvere consueverunt Dat apud Midhurst vicesimo die Aprilis pontificatus nostri anno quarto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter