utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320035

Charter Number: 03320035
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1247 - 1249
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris [] Nicholaus dei gratia Dunelm episcopus eternam in domino salutem Pia fidelium vota piis operibus prosequi volentes ac servorum dei et pie genetricis sue tranquillitati prospicere cupientes dilectis filiis nostris abbati et conventui Novi Monasterii compositionem factam inter bone memorie H quondam episcopum Karl de assensu capituli Karl et dictos monachos etiam a venerabili S episcopo Karl approbatam et auctentico suo confirmatam nos auctoritate episcopali confirmamus imperpetuum ita scilicet quod predicti monachi predicto venerabili S episcopo Karl et eius successoribus tanquam rectoribus ecclesie de Werk pro decima bladi grangie sue de Stratton site in parochia eiusdem ecclesie de Werk pro bono pacis solvent annuatim vi marcas argenti Et ut dicta compositio rata et inconcussa imperpetuum permaneat [] sigilli nostri appositione roborati communimus Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter