utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320052

Charter Number: 03320052
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1249 - 1260
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus dei gratia Dunelm episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos dedisse concessisse et hac carta nostra confirmasse dilecto et fideli nostro Petro de Brandon sexaginta et sex acras terre de vasto nostro cum bankis undique iacentibus videlicet que se extendit linealiter a Blackedeneburn usque Stocfaldeburn per longum sub Harelawe et sicut Stocfaldeburn descendit in Rokehopeburn et sic descendendo pro Rokehopburn quousque Blackedeneburn descendit in eam habendas et tenendas eidem Petro et heredibus vel assingnatis suis de nobis et successoribus nostris in feudo et hereditate libere quiete bene et in pace in boscis pratis et pascuis viis semitis acquis et in omnibus aliis pertinentiis suis et quod libere et sine contradictione possint capere estoveria sua in foresta nostra ad edificandum in dicta terra et ad husbor et haybot et ad ardendum et quod sint quieti de pannagiis tallagiis auxiliis cheminagiis et sectis molendinorum inperpetuum reddendo inde nobis et successoribus nostris ad scaccarium nostrum Dunelm tantum viginti quatuor solidos et sex denarios ad quatuor anni terminos in episcopatu constitutos pro omni alio servicio consuetudine secta curie et omni alia exactione seculari et demanda Nos autem et successores nostri totam illam terram prenominatam cum omnibus petinentiis suis sicut prescriptum est dicto Petro et heredibus vel assignatis suis pro prefato servicio contra omnes warantizabimus acquietabimus et defendemus inperpetuum Et ut hec donacio concessio et huius carte nostre confirmatio rate et stabiles permaneant inperpetuum presenti carte nostre sigillum nostrum fecimus apponi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter