utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320059

Charter Number: 03320059
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission, Institution
Date: 1249 - 1260
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Walterus dei gratia Dunelm episcopus salutem in domino sempiternam Noveritis nos Iohannem de Midilton capellanum ad presentationem prioris et conventus Dunelm ad vicariam ecclesie de Bedlington per nostram ordinationem ad quadraginta et quinque marcas estimatam admisisse et ipsum in eadem canonice instituisse que quidem vicaria in portionibus subscriptis continetur videlicet in toto alteragio cum decimis feni molendinorum et piscarie totius parochie et in uno tofto sibi ad inhabitandum assignato cum vi toftis cotmannorum et octiesviginti acris terre arabilis et viginti acris pasture et duobus acris prati cum tota decima garbarum de Cambus dicte vicarie assignata In cuius rei []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter