utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320060

Charter Number: 03320060
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1249 - 1258
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus dei gratia Dunelm episcopus salutem in domino Sciatis nos concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse dilectis in Cristo filiis domino B priori et conventui Dunelm quod in perpetuum habeant liberam warennam in toto bosco suo de Milneside et in parcis suis de Ackley Ferye Renigton et Hewrth ita quod nullus intret in dictum boscum aut dictos parcos ad fugandum in eis aut ad aliquid capiendum quod ad warennam pertinet sine licencia et voluntate ipsorum prioris et conventus super forissturam nostram decem librarum Quare volumus et firmiter precipimus pro nobis et successoribus nostris quod predicti prior et conventus in perpetuum habeant liberam warennam in predictis bosco de Milneside et parcis de Ackley Ferye Renigton et Heworth ita quod nullus intret in dictum boscum aut dictos parcos ad fugandum in eis aut ad aliquid capiendum quod ad warennam pertinet sine licenia et voluntate ipsorum prioris et conventus super forissturam nostram decem librarum sicut predictum est Hiis testibus domino Willelmo de Middiltona tunc senescallo nostro Marmeduco filio Galfridi Willelmo Basset Eudone de Punchardun Ricardo de Yeland militibus Ada de Bradeley Willelmo de Levingtphorp Iohanne de Bradeley Willelmo Pollard Willelmo de Shilnedon Thoma de Fysseburn Willelmo de Huddeleston clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter