utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320062

Charter Number: 03320062
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1249 - 1260
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus dei gratia Dunelm episcopus eternam in domino salutem Noveritis nos ratam et gratam habere donacionem concessionem et confirmacionem quos venerabilis predecessor noster dominus Nicholaus quondam Dunelm episcopus fecit dilectis in Cristo filiis priori et conventui Dunelm super toto bosco de Milneside cum placia iuxta Yvemos cum omnibus pertinentiis suis secundum divisas que continentur in cartis prefati domini Nicholai episcopi quas inde habent plenius confectis cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus et pertinentiis in cartis confectis sine ullo retenemento In cuius rei testimonium ipsas sigilli nostri munimine roboravimus Hiis testibus dominis Willelmo de Middelton tunc senescallo nostro Marmeduco filio Galfridi Willelmo Basset Eudone de Punchardon et Ricardo de Yeland militibus Ada de Bradel Willelmo de Levingthorp Iohanne de Bradell Willelmo Pollard Willelmo de Schilvedone Thoma de Fisseburn Willelmo de Hudleston clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter