utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320063

Charter Number: 03320063
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1249 - 1253
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus dei gratia Dunelm episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu et pro salute anime nostre antecessorum et successorum nostrorum dedisse et hac presenti carta nostra confirmasse ad honorem dei et sue beatissime genetricis Marie et beati Cuthberti incorupti confessoris Cristi dilectis in Cristo filiis priori et conventui Dunelm ecclesiam de Bedlington cum omnibus pertinentiis suis cuius advocacio ad dictos priorem et conventum spectare dinoscitur ipsamque ad fabricam dicte ecclesie assignasse inperpetuum salva vicaria rationabiliter taxata quadraginta et quinque marcarum in eadem ad quam nobis et successoribus nostris per predictos priorem et conventum ydoneus presentabitur vicarius qui omnia onera dicte ecclesie ordinaria debita et consueta sustinebit Quare volumus et precipimus quod cedente vel decedente domino Willelmo de Blockele rectore dicte ecclesie de Bedlington liceat predictis priori et conventui ipsam ecclesiam cum pertinentiis auctoritate nostra ingredi et possidere pacifice et integre sine alicuius impedimento seu contradictione ad predictos usus imperpetuum super hoc assensu nostro vel successorum nostrorum vel alicuius alterius iterum non requisito Ut autem hec nostra concessio donatio et confirmatio perpetuis temporibus robur firmitatis obtineat inviolabile presentem cartam sigilli nostri munimine duximus roborandam Hiis testibus magistris Ricardo de Kirkeham Roberto de Hynkele Roberto de Driffeld dominis Willelmo de Middelton senescallo nostro Marmeduco filio Galfridi Willelmo Basset Eudone de Punchardon Willelmo de Wyteby capellano Ricardo de Busseh Radulfo Briton Rogero de Walteham Hugone de Ecclesall Willelmo de Hudleston clericis et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter