utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320066

Charter Number: 03320066
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1252
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus dei gratia episcopus Dunelm salutem eternam in domino Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu et pro salute anime nostre et pro salute animarum antecessorum et successorum nostrorum dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse ad honorem dei et beate dei genetricis Marie et beati Cuthberti incorrupti confessoris Cristi dilectis in Cristo filiis nostris B priori et conventui Dunelm ecclesiam de Brankeston cum omnibus pertinentiis suis cuius advocatio ad dictos priorem et conventum spectare dinoscitur ipsamque celle eorum de Werkewrth ad sustentationem duorum monachorum in dicta cella in perpetuum assignavimus Quare volumus et precipimus quod cedente vel decedente magistro Ricardo de Bervil rectore dicte ecclesie de Brankeston liceat predictis priori et conventui ipsam ecclesiam cum pertinentiis auctoritate nostra ingredi et possidere pacifice et integre sine alicuius impedimento vel contradictione ad duorum monachorum sustentationem super hoc assensu nostro vel successorum nostrorum vel alicuius alterius iterum non requisito salvis nobis et successoribus nostris pontificali auctoritate et ecclesie Dunelm dignitate Et ut ista nostra donatio concessio et confirmatio perpetuis temporibus robur firmitatis optineat inviolabile presentem cartam sigilli nostri munimine duximus roborandam Hiis testibus domino Willelmo de Midiltona senescallo nostro domino Marmeduco filio Galfridi magistro Ricardo de Kyrkham magistro Ricardo de Bervil magistris Symone Guer Roberto de Driffild et Roberto de Henkeley dominis W de Witteby Iohanne Russel capellan dominis Petro de Well Ricardo de Bussay Willelmo de Levinkphorp Willelmo de Huddelistona et aliis Dat apud Auklent xiii kal Augusti pontificatus nostri anno tertio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter