utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320095

Charter Number: 03320095
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1253
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Excellentissimo domino suo H dei gratia regi Anglie illustri domino Hibernie duci Normannie Aquitannie et comiti Andegavie W eadem gratia Dunelm episcopus salutem in eo cuius gratia reges regnant Cum Henricus braciator et Galfridus prepositus de Mindrum de comitatu de Northumbr propter suam contumaciam excommunicati infra eandem sententiam per quadraginta dies et amplius obstinaciter perdurarint serenitati vestre supplicamus attente quatinus ad eorum insollentiam repprimendam iubeatis apponi brachium seculare In cuius rei testimonium dominationi vestre has litteras nostras mittimus patentes Valeat dominatio vestra per tempora diuturna Dat apud Auclent iiii idus Decembris pontificatus nostri anno v
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter