utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320098

Charter Number: 03320098
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1249 - 1255
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Walterus dei gratia Dunelm episcopus salutem in domino Donationes et concessiones quas Walterus Pinchard de Herington et Iohannes filius eius fecerunt dilecto nobis in Cristo magistro Willelmo de Kilkenny archidiacono Coventr de quibusdam terris quas ipsi Walterus et Iohannes tenuerunt de nobis in villa de Herington scilicet unam bovatam terre quam Willelmus filius Walteri de Ponte tenuit de dicto Waltero cum tofto ad eandem bovatam pertinentem et aliam bovatam de dominico suo de qua una acra iacet de Goltippestanes et ex parte aquilonari alte vie una acra et una roda ad Pinum Mariscum due acre ad Alotteswell due acre ad Burwedinehop una acra una roda super Burwedarne una roda apud villam de Herington iuxta pontem i roda quatuor acre ad moram Iohannis et unam bovatam terre que quondam fuit Osberti filii Iosianne cum tofto et crofto et duas acras terre et dimidiam que iacent in his locis scilicet ex opposito hostrie grangie dicti magistri W versus austrum dimidia acra ad capud dicte grangie versus orientem una roda propinquior regie vie sub Calderige dimidia acra una acra ad spinam super Calderig iuxta terram Petri de Middelham i roda et vii acras et iii rodas que iacent in his locis quinque rode super Siscesi dimidia acra super Burdon quinque rode apud Ellestobleche quinque rode iuxta Robertum de Herington quinque rode super Pinsardeflat in boriali parte quinque rode quas Matilda tenuit una acra super Biscope Lowe in parte boriali et viginti acras terre in campis de Melleburley que iacent inter domum dicti W et terram Willelmi Basset in parte orientali et extendunt se versus aquilionem in Wer et quinque acras que iacent in hiis locis i acra sub Hawgepeth dimidia acra ad capud eiusdem acre dimidia acra super Burwedune i roda sub Burwed quam Rogerus Redehow tenuit dimidia acra super Caldewellchol i roda extra curia dicti Walteri dimidia acra super Smethesyde iii roda iuxta terram Pyne Scotit i roda iuxta viam Dunel quam N Coher tenuit dimidia acra in Crineshop et xii acras in campis de Melleburley scilicet inter terram Thome de Herington et terram Rogeri de Syreburn versus occidentem quinque acre iuxta parcum magistri versus orientem iii acre dimidia acra dimidia roda que se extendunt versus orientem et occidentem iuxta terram W Basset iii acre i roda dimidia roda Habendas et tenendas eidem magistro W heredibus suis vel assignatis in perpetuum ratas habentes et gratas eas pro nobis et successoribus nostris concedimus et confirmamus sicut carte ipsorum Walteri et Iohannis quas idem magister W inde habet testantur Et ut hec nostra ratificatio concessio et confirmatio firmum robur inperpetuum optineat presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi Hiis testibus Marmeduco filio Galfridi Thoma de Herington Ricardo de Kirkam Iohanne Gilet Ada de Bradely Willelmo de Levingtorp Rogero de Auclend Petro de Sculade et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter