utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03320100

Charter Number: 03320100
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1252
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus dei gratia Dunelm episcopus eternam in domino salutem Sciatis nos concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse pro nobis et successoribus nostris dilecto et fideli nostro Marmeduco filio Galfridi quod ipse et heredes sui libere et absque ullo inpedimento inperpetuum possint claudere boscum suum qui quondam vocabatur Le Leych cum toto Holdene et Byrwardes et parcum inde facere et clausum tenere absque saltatorio et dampno foreste nostre sicut predictus Marmeducus clausum illum habuit tempore huius concessionis Et pro hac concessione et carte nostre confirmacione predictus Marmeducus et heredes sui reddent singulis annis nobis et successoribus nostris et ecclesie nostre Dunelm pro Holdene sex denarios ad scaccarium Dunelm ad festum sancti Cuthberti in Marcio pro omnibus Quare volumus et firmiter precipimus pro nobis et successoribus nostris quod predictus Marmeducus et heredes sui predictum boscum suum qui quondam vocabatur Le Leych cum toto Holdene et Byrewardes claudant et clausum teneant et parcum inde faciant ita clausum scilicet sicut illum habuit predictus Marmeducus tempore huius nostre concessionis Et ut hec nostra concessio et carte nostre confirmatio robur optineant inperpetuum presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi Hiis testibus domino W de Middelton senescallo nostro domino Roberto filio Yeldred domino Eudone de Punchardun magistris Ricardo de Kirkeham Symone Guh Roberto de Driffeld dominis P de Well Willelmo de Wyteby capellano Iohanne Russell Hugone Beynin Rogero de Walteham et Willelmo de Hudleston clericis et aliis Dat apud Auclent per manum magistri Thome de Craven clerici nostri decimo die Februarii pontificatus nostri anno tertio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter